Adeste, fideles

Text: John Francis Wade, ca. 1742
Melodie: John Reading, 17. Jhdt.
Notenbild
1. Adeste, fideles,
Laeti triumphantes,
Venite, venite in Bethlehem!
Natum videte
Regem angelorum.
Venite adoremus, venite adoremus,
Venite adoremus Dominum.
5. Deum de Deo,
Lumen de Lumine,
Gestant puellae viscera,
Deum verum,
Genitum non factum.
Venite adoremus, ...
2. En grege relicto,
Humiles ad cunas
Vocati pastores approperant.
Et nos ovanti
Gradu festinemus,
Venite adoremus, ...
6. Aeterni Parentis
splendorem aeternum,
Velatum sub carne videbimus;
Deum infantem
Pannis involutem.
Venite adoremus, ...
3. Stella duce, Magi
Christum adorantes
Aurum, tus es myrrham dant munera.
Iesu infanti
Corda praebeamus,
Venite adoremus, ...
7. Pro nobis erenum
et foeno cubantem,
Piis foveamus amplexibus.
Sic nos amantem
Quis non redamaret?
Venite adoremus, ...
4. Cantet nunc hymnos
Chorus angelorum;
Cantet nunc aula caelestium:
"Gloria, gloria
In excelsis Deo!"
Venite adoremus, ...
8. Ergo qui natus
Die hodierna
Iesu tibi sit gloria
Patris aeterni
Verbum caro factum
Venite adoremus, ...
Aus Richards Liederseiten: www.liederseiten.de